- LINGONICUM Tomentum
- LINGONICUM TomentumGalliarum inventum est, teste Plin. l. 8. c. 48. Lana viz. brevis forcipibus desecta aut in poliendo a fullone de pannis rudibus aut inter polatis detracta, quâ infarciebantur culcitae, s. Fartum ex lana caesa, resa, tonsae, unde nomen, facum. Eius meminit Mast. l. 11. Epigr. 57. cuius Epigraphe in Cheraemonem v. 9.Lingonicis agedum tumeat tibi culcita lanis,Consiringatque tuos purpura pexa toros:Cirense vero tomentum, fuit concisa palus s. arundines etc. Vide Ioh. Frid. Gronov. Observ. l. 4. c. 21. Salmas. fartum illud purgamento lanarum e Lingonicis sagis derasarum pectine fullonis, Lingonicum quidem tomentum dictum, non propterea tamen Gallicum inventum est, cum Graecis etiam antiquissimis in usu fuisse ex voce γνάφαλον consiet. Idem non tonderi eminentem lanuginem pannorum, sed pectine tantum deradi, bunc in usum, consuevisle, tradit, ex eod. poëta, l. 14. Apoph. Epigr. 159. cuius Epigraphe Tomentum Lingonicum.Oppressae nimium vicina est fascia plumaeVellera Lingonicis accipe raesa sagis.ubi radere autem Graecis κνάπτειν est. Vide eum ad Solin. p. 398. et insra. ubi de Tomento.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.